Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait, "quod res aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. Illae, quibus fruendum est, nos beatos faciunt; istis, quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas res, quae nos beatos faciunt, pervenire eisque inhaerere possimus. Res vero, quae fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque constituti", et Angeli sancti.

"Frui autem est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam; uti vero id quod in usum venerit referre ad obtinendum illud, quo fruendum est; alias abuti est, non uti. Nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet".

"Res igitur, quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Eadem tamen Trinitas quaedam summa res est communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res dici debet et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile potest inveniri nomen, quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus".

Res autem, quibus utendum est, mundus est et in eo creata.

Unde Augustinus in eodem: "Utendum est hoc mundo, non fruendum, ut "invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur", id est, ut de temporalibus aeterna capiantur".

Item in eodem: "In omnibus rebus illae tantum sunt, quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt; ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur".

Unde Augustinus in libro X De Trinitate: "Fruimur cognitis, in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit; utimur vero eis quae ad aliud referimus, quo fruendum est".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2