Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nunc ostendere restat, quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia, ut, sicut una et indifferens est magnitudo trium, ita una et indifferens monstretur potentia trium.

Sciendum est igitur, quia non est potentior Pater Filio, nec Filius vel Pater Spiritu sancto, nec maiorem potentiam habent duo vel tres simul quam singulus eorum; quia nec plus potest Pater simul et Filius quam solus Spiritus sanctus, nec hi tres simul plus possunt quam singulus eorum, quia omnipotentiam, quam habet Pater, et Filius accepit nascendo, et Spiritus sanctus procedendo. Quod Augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter astruit in libro Contra Maximinum, qui dicebat Patrem potentiorem ac meliorem Filio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1