Capitulum 12
Capitulum 12
Propterea cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex. Ibi enim non est triplicitas, ubi summa est unitas et indifferens aequalitas.
Unde Augustinus in libro VI De Trinitate ait: "Non, quoniam Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est: alioquin minor esset Pater solus, vel Filius solus, quam simul Pater et Filius." "Cum itaque tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus." "Non enim Pater cum Filio et Spiritu sancto maior Deus est quam singuli eorum, quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem est et Pater et Filius et Spiritus sanctus, et perfectus Deus singulus eorum; et ideo Trinitas potius quam triplex dici debet."
"In rebus corporeis non tantum est una, quantum tres simul, et plus sunt duae quam una res; in Trinitate vero summa tantum est una persona, quantum tres simul, et tantum sunt duae, quantum una, et in se infinitae sunt", quia "non est finis magnitudinis" earum. Ac per hoc aperitur quod supra diximus, scilicet quomodo et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum in omnibus est, et unum omnia.
On this page