Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

"Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Filius, sed potentior Pater, ut secundum doctrinam vestram potens potentem potuerit gignere, et non omnipotens omnipotentem. Habet ergo Pater omnipotentiam, quam non habet Filius; et si hoc est, falsum est quod ait Filius: "Omnia quae habet Pater, mea sunt.""

"Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre. Fatemur et nos, Filium accepisse potentiam ab illo, de quo natus est potens; Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit Pater potentiam Filio, sicut omniaquae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia."

"Sed quaeritur, utrum tantam, quanta ipsi est, potentiam Pater Filio dederit, an minorem. Si tantam, non solum potentem, sed etiam omnipotentem genuisse Omnipotens intelligitur; si vero minorem, quomodo omnia quae habet Pater, Filii sunt? Si Patris omnipotentia Filii non est, non omnia procul dubio, quae habet Pater, Filii sunt;" at omnia Filii sunt; omnipotentia ergo Patris etiam Filii est; non est ergo Pater potentior Filio.

Item, alio modo probat Filium aequalem Patri Contra Maximinum ita dicens: "Tu dicis, quod Pater genuit Filium minorem se ipso, in quo et Patri derogas, qui si Filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere aequalem. Si autem dicis, quia non voluit, eum invidum esse dixisti; si autem non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater aequalem sibi gignere Filium aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est; Patri igitur Filius verus aequalis est. Genuit ergo Pater sibi aequalem Filium et ab utroque procedit utrique aequalis Spiritus sanctus." "Si enim formam suam, ut ait Augustinus contra eundum,Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed minorem, cogimini Patrem invidum dicere." Plenum ergo Deum aequalem genuit sibi Filium.

Hoc autem per similitudinem humanam ita esse demonstrat inquiens: "Homo pater, si potuisset, aequalem filium genuisset. Quis ergo audeat dicere, quod hoc Omnipotens non potuit? Addo etiam, quia, si posset homo, maiorem melioremque se ipso gigneret filium; sed maius vel melius Deo quidquam esse non potest;" "Deus ergo cur non aequalem, ut ais, genuit Filium, cui nec anni necessarii fuerunt, per quos adimpleretur aequalitas, nec omnipotentia defuit. An forte noluit? Ergo, quod absit, invidit; sed noninvidit; aequalem igitur genuit." "Credamus ergo, ei Filium esse aequalem."

"Se forte dices: Eo ipso maior est Pater Filio, quia de nullo genitus genuit tamen aequalem. Ad quod cito respondebo: Immo ideo non est maior Pater Filio, quia aequalem genuit. Originis enim quaestio est ista, quis de quo sit; aequalitatis autem, qualis aut quantus sit;" quod est dicere: Ad originem pertinet quaestio, qua quaeritur, quid de quo sit; ad aequalitatem vero illa qua quaeritur, qualis aut quantus quis sit. "Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae, non quo alter prior esset altero, sed quo alter est ex altero." Non ergo secundum hoc, quod Pater genuit, et Filius genitus est, vel Spiritus sanctus ab utroque procedit, aequalitas vel inaequalitas ibi existit, quia non secundum hoc alia persona alii aequalis vel inaequalis dicitur.

Ecce aequalitas Trinitatis et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est in superioribus, qualiter scilicet aliqua trium personarum quamlibet aliam nec aeternitate nec magnitudine nec potentia excellat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3