Capitulum 1
Capitulum 1
Hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis. Dictum est enim supra, quod tantus est solus Pater vel solus Filius vel solus Spiritus sanctus, quantum simul illi tres, et quod duae vel tres personae simul non sunt maius aliquid quam una sola.
Ideo quaerit Augustinus in VI libro De Trinitate: "Quomodo haec sane dici possint, cum nec Pater sit solus, nec Filius,nec Spiritus sanctus, sed semper et inseparabiliter et Filius cum Patre, et Pater cum Filio, et Spiritus sanctus cum utroque; inseparabiles enim sunt hae tres personae."
Ad quod ita respondet Augustinus in eodem: "Solum Patrem dicimus, non quia separatur a Filio vel Spiritu sancto, sed hoc dicentes significamus, quia illi simul cum eo non sunt Pater." Solus enim Pater Pater est. Quod non dicitur, quia ipse sit solus, id est sine Filio vel Spiritu sancto, sed per hoc Filius et Spiritus sanctus a paternitatis consortio excluduntur. Ita et cum dicitur: Solus Filius Filius est, vel solus Spiritus sanctus Spiritus sanctus est, non dividitur Filius a Patre vel Spiritus sanctus ab utroque, sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus sanctus, et a consortio processibilis proprietatis Pater et Filius. Cum ergo dicitur: Tantus est solus Pater, quantum simul illi tres, per hoc quod dicitur solus non separatur Pater ab aliis, sed hic est sensus; Solus Pater, id est Pater, qui ita Pater est, quod nec Filius nec Spiritus sanctus, tantus est etc. Similiter intellige, cum dicitur: Solus Filius, vel solus Spiritus sanctus. "Solus ergo Pater dicitur, ut ait Augustinus in eodem,quia non nisi ipsi ibi Pater est," et solus Filius, quia non nisi ipse ibi Filius est, et solus Spiritus sanctus, quia non nisi ipse ibi Spiritus sanctus est.
On this page