Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Post praedicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate, quibus loquentes de Unitate ac Trinitate ineffabili utimur. Deinde ostendendum est, quibus modis de ea aliquid dicatur.

"Illud igitur praecipue teneamus, quaedam esse nomina distincte ad singulas personas pertinentia, ut ait Augustinus in VIII libro De Trinitate,quae de singulis tantum dicuntur personis: quaedam vero unitatem essentiae significantia sunt, quae et de singulis singillatim et de omnibus communiter dicuntur; alia vero sunt, quae translative ac per similitudinem de Deo dicuntur."

Unde Ambrosius in II libro De Trinitate ait: "Quo purius niteat fides, tripartita videtur derivanda distinctio. Sunt enim nomina quaedam, quae evidenter proprietatem deitatis ostendunt: et sunt quaedam, quae perspicuam divinae maiestatis exprimunt veritatem; alia vero sunt, quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur. Proprietatis itaque indicia sunt: generatio, Filius, Verbum et huiusmodi; unitatis vero aeternae; sapientia, virtus, veritas et huiusmodi; similitudinis vero: splendor, character, speculum et huiusmodi."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1