Capitulum 3
Capitulum 3
Sed iterum quaeritur, quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, cum sit cum spiritibus et animabus sanctis.
Ad quod respondet Augustinus in VI libro De Trinitate ita dicens: "Trinitatem dicimus Deum solum, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus, quia non aliud quam ipsa Trinitas Deus est. Non enim illi cum illa Deus sunt", vel aliqua alia, sed ipsa Trinitas tantum, non illi vel alia Deus est.
"Verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo Patre praedicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius vel Spiritus sanctus, quia "hi tres unum sunt:"sicut in Apocalypside Filio legitur, quod "habet nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse."Non tamen inde separatur Pater vel Spiritus sanctus. Et cum dicitur: "Nemo novit Patrem nisi Filius;"non inde separatur Pater, et Spiritus sanctus, quia inseparabiles sunt."
Aliquando etiam nominatur Pater et Filius, et tacetur Spiritus sanctus; sicut Veritas ad Patrem loquens ait: "Ut cognoscant te et quem misisti Iesum Christum esse unum verum Deum." "Cur ergo, inquit Augustinus, tacuit de Spiritu sancto? Quia consequens est, ut ubicumque nominatur unus, sicut Pater et Filius, tanta pace uni adhaerens intelligatur etiam ipsa Pax, quamvis non commemoretur." Uno ergo istorum nominato, etiam relinqui intelliguntur; quod in pluribus Scripturae locis occurrit.
On this page