Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Illae enim proprietates singulae singulis proprie conveniunt personis, et per eas personae determinantur et a se invicem differunt, sed a se non secedunt.

Unde Ioannes Damascenus ait: "Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates. Characteristica vero, id est determinativa, sunt hypostaseon et non naturae: etenim hypostases determinant."

Item: "Esse quidem intemporaliter et aeternaliter dicimus divinam Verbi hypostasim, simplicem, omnia habentem, quae habet Pater, ut eius homousion, id est consubstantialem, nativitatis modo et habitudine a paternali hypostasi differentem, nunquam vero a paternali hypostasi secedentem."

Idem, apertius exprimens personales proprietates, in eodem ait: "Differentiam hypostaseon, id est personarum, in tribus proprietatibus, id est paternali et filiali et processibili, recognoscimus, insecessibiles autem ipsas hypostases et indistabiles invicem et unitas quidem inconfusibiliter - tres enim sunt, etsi unitae - divisas autem indistanter. Etenim singula perfecta est hypostasis, et propriam proprietatem, scilicet existentiae modum proprium possidet; sed unitae sunt substantia, et non distant neque secedunt a paternali hypostasi."

Ecce hic habes distinctas tres illa proprietates, quae supra diversis significatae sunt modis.

Hic non est praetermittendum, quod sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus nomina personarum sunt et proprietates personales designant, ita etiam sunt et alia nomina personarum, id est, quae ipsas personas significant et earum proprietates denotant, et easdem quas et nomina praedicta, unde et relative dicuntur, scilicet: genitor, genitus, verbum, imago.

Unde Augustinus in V libro De Trinitate: "Videndum est, inquit, hoc significari, cum dicitur genitus, quod significatur, cum dicitur filius. Ideo enim filius, quia genitus, et quia filius, utique genitus." "Sicut autem filius ad patrem, sic genitus ad genitorem refertur, et sicut pater ad filium, ita genitor ad genitum."

Idem in libro VI De Trinitate: "Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tanquam ambo sint unum verbum. Sic enim verbum dicitur, quomodo imago, non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus est imago Patris, quemadmodum et filius."

Idem in VII libro De Trinitate: "Verbum, secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater; secundum quod verbum, non hoc est quod Pater, quia verbum non est pater, et verbum relative dicitur, sicut filius."

Item in eodem: "Sicut filius ad patrem refertur, ita et verbum ad eum cuius est verbum, refertur, cum dicitur verbum. Et propterea non eo verbum, quo sapientia dicitur; quia verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cuius est verbum, sicut filius ad patrem." "Eo quippe filius, quo verbum, et eo verbum, quo filius; sapientia vero, quo essentia; et ideo, quia Pater et Filius una essentia et una sapientia."

Item in eodem: "Non est Pater ipse verbum, sicut nec filius nec imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici?"

Idem in V: "Dicitur relative filius, relative etiam dicitur verbum et imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur; nihil autem horum pater dicitur."

Aperte ostensum est, quod sicut filius vel genitus relative dicitur ad patrem, ita verbum et imago; et quod eo dicitur verbum sive imago, quo filius, id est, eadem proprietate sive notione dicitur verbum et imago, qua filius; sed non eo quo verbum, dicitur sapientia vel essentia, quia non notione, qua dicitur verbum, dicitur sapientia. Nam sapientia dicitur secundum essentiam, non secundum relationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3