Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Nec tamen videtur nobis, omnino esse idem dicere aliquid esse Patrem et genuisse Filium; vel aliquid esse Filium et habere Patrem, vel esse Spiritum sanctum et procedere ab utroque. Alioquin Pater non esset nomen hypostasis, id est personae, sed proprietatis tantum; similiter Filius et Spiritus sanctus; et ita non per tria nomina significarentur tres personae.

Ideoque dicimus, quia Patris nomen non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est subsistentiam significat, ita et Filius et Spiritus sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio, vel gignere, gigni, procedere, ipsas tantum relationes, non hypostases significant, sive habere filium, et habere patrem. Ut verbi gratia, cum dicimus: Deus est pater, nomine patris et relationem notamus et divinam hypostasim significamus, ut sit intelligentia talis: Deus vel divina essentia est Pater, id est ille qui genuit, scilicet hypostasis, quae habet filium. Similiter: Deus est Filius, id est hypostasis genita, vel habens patrem. Ita etiam Deus est Spiritus sanctus, id est hypostasis procedens ab utroque, sive ille qui procedit. Cum vero nomina relationum ponimus in praedicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases, ut cum dicitur: Deus genuit, id est habet filium; et Deus genitus est, id est habet patrem. Et tunc opertet intelligi in subiectis hypostases tantum, non essentiam, quae illis proprietatibus determinantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2