Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Hic quaeritur, cum dicitur: Deus de Deo, lumen de lumine, et huiusmodi, utrum dicantur secundum substantiam. Nam secundum relationem constat ista non dici. Si vero secundum substantiam dicuntur, simul ambo, scilicet Pater et Filius, possunt dici Deus de Deo, lumen de lumine, secundum praedictam regulam.

Ad quod dicimus, quia licet Deus secundum substantiam dicatur et lumen et sapientia et huiusmodi, et nunquam relative accipiantur, aliquando tamen pro relativis, id est pro personis, sed non relative accipiuntur; ut, cum dicitur: Deus genuit Deum, alterum pro Patre, alterum pro Filio ponimus: similiter, cum dicitur: deus de Deo, lumen de lumine. In aliis quoque locutionibus saepe reperiuntur nomina essentiae ad significationem personarum deducta, ut cum dicitur: Deus natus, Deus mortuus, Deus passus, ubi Filius tantum significatur. Ita et de solo Filio intelligitur, cum dicitur: Deus de Deo, et huiusmodi.

Unde Augustinus quaerens quomodo huiusmodi dicantur, in VI libro De Trinitate ait: "Quomodo Deus de Deo, lumen de lumine dicitur? Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre."

Et est sciendum, quod secundum nomina substantiae tantum dicitur illud de illo, licet illa nomina ibi substantiam non significent. Secundum vero eadem nomina personarum nunquam dicitur illud de illo, sicut Verbum de Verba, vel Filius de Filio, quia huiusmodi nomina diversis personis convenire non possunt.

Quod Augustinus, licet obscure, in eodem libro ita dicit: "Hoc solum de eis dici non potest illud de illo, quod simul ambo non sunt." id est, illo solo, nomine non possumus uti ad ostendendum unum de uno, quod simul ambobus non convenit, "sicut Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum, nec Imago de Imagine, nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius, vel Imago."

Et sicut nomina substantiae aliquando intelligentiam personarum distincte faciunt, ita etiam interdum totius Trinitatis simul.

Unde Augustinus in eodem libro ait: "In Patris nomine ipse per se pronuntiatur, in Dei vero nomine et ipse et Filius et Spiritus sanctus", ut cum dicitur: "Nemo bonus nisi solus Deus", "quia Trinitas est unus Deus."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5