Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Praeterea considerari oportet, quod non tantum tres praedictae proprietates sive notiones in personis sunt, verum etiam aliae, quae aliis notantur nominibus.

Nam etiam hoc nomen Ingenitus relative dicitur de Patre tantum, et aliam designat notionem quam Pater vel Genitor. Non est enim idem esse patrem et esse ingenitum, id est, non ea notione pater dicitur, qua ingenitus. Pater enim, ut praedictum est, dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus autem secundum proprietatem innascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis, id est quia ingenitus.

Unde Augustinus, distinguens inter proprietatem, qua dicitur pater, et illam, qua dicitur ingenitus, in V libro De Trinitate sic ait: "Non est hoc dicere ingenitum quod est patrem dicere: quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet dicere eum ingenitum. Et si gignat quisque filium, non ex eo ipse est ingenitus, quia geniti homines gignunt alios;" non ergo ideo dicitur pater, quia ingenitus. Ideoque cum "de Deo Patre utrumque dicatur, alia notio est, qua intelligitur genitor, alia, qua ingenitus: genitor enim dicitur ad genitum, id est filium." "Cum vero ingenitus dicitur, non quid sit, sed quid non sit, dicitur."

"Hoc exemplis planum faciendum est. Quod dicitur ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit filius; sed genitus et ingenitus commode dicuntur, filius autem latine dicitur, sed ut dicatur in filius, non admittit loquendi consuetudo; nihil tamen intellectui demitur, si dicatur non-filius; quemadmodum etiam, si dicatur non-genitus pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Ideo non est inrebus considerandum, quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus elucat." "Non ergo iam tantum dicamus ingenitum, sed et non-genitum, quod tantum valet. Nunquid ergo aliud dicimus, quam non-filium? Negativa porro particular non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem praeposita, substantialiter dicatur; sed id tantum negatur, quod sine illa aiebatur, sicut in aliis praedicamentis, cum dicimus: Homo est, substantiam designamus. Qui ergo dicit: Non homo eest, non aliud genus praedicamenti, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio: Homo est, sic secundum substantiam nego, cum dico: Non homo est." "At si tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur filius, tantundem ergo valet quod dicitur non-genitus, quantum valet quod dicitur non-filius. Relative autem negamus dicendo non-filius; relative igitur negamus dicendo non-genitus. Ingenitus porro quid est nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit; ita cum dicitur ingenitus, non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit, ostenditur; utrumque tamen relative dicitur. Quod autem relative pronuntiatur non iudicat substantiam. Quamvis ergo diversum sit genitus et ingenitus, tamen non indicat diversam substantiam, quia sicut filius ad patrem, et non-filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem, et non-genitus ad non genitorem referatur necesse est."

Ecce evidenter ostendit, quod ingenitus relative dicitur et de solo Patre accipitur, aliaque notio est, qua dicitur ingenitus, alia, qua pater. Atque tantum valet, cum dicitur ingenitus, quantum non-genitus vel non-filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1