Capitulum 2
Capitulum 2
"Omnes autem catholici tractatores, ut in eodem libro Augustinusait, qui de Trinitate, quae Deus est, scripserunt,hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unius sint substantiae et inseparabili aequalitate unus sint Deus, ut sit unitas in essentia et pluralitas in personis. Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus, licet Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; et Spiritus sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus utrique coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem."
Augustinus in libro I Retractationum: "Ubi dixi de Patre et Filio: qui gignit et quem gignit unum est, dicendum fuit unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas loquitur, dicens: "Ego et Pater unum sumus""
"Teneamus igitur, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, ut ait Augustinus in libro De fide ad Petrum ;nec tamen ipsum Patrem esse qui Filius; nec Filium ipsum esse qui Pater est; nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim Patris et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Graeci homousion vocant, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis sit personaliter alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus."
On this page