Capitulum 1
Capitulum 1
Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est "quod Trinitas sit unus et solus verus Deus, ut Augustinus in I libro De Trinitate, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus; et haec Trinitas unius eiusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur et intelligitur, quae est summum bonum, quod purgatissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur."
Idem in eodem: "Non approbo quod in oratione dixi: "Deus, qui nisi mundos verum scire voluisti."Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera."
De hac igitur re summa et excellentissima cum modestia et timore agendum est, et attentissimis auribus atque devotis audiendum "ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti, quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur."
Proinde omnis, qui audit et legit ea quae de ineffabili et inaccessibili Deitatis luce dicuntur, studeat imitari atque servare, quod venerabilis doctor Augustinus in libro I De Trinitate de se ipso ait: "Non pigebit me, inquit, sicubi haesito, quaerere, nec pudebit, sicubi erro, discere.Quisquis ergo haec audit vel legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul caritatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: "Quaerite faciem eius semper""
On this page