Capitulum 4
Capitulum 4
Proponamus ergo in medium veteris ac novi Testamenti auctoritates, quibus divinae Unitatis atque Trinitatis veritas demonstretur.
Ac primum ipsa Legis exordia occurant, ubi Moyses ait: "Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est."
Item: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; non erunt tibi dii alii praeter me."
Ecce hic significavit unitatem divinae naturae. " Deusenim et Dominus, ut ait Ambrosius in I libro de Trinitate, nomen est naturae, nomen est potestatis."
Item alibi Deus loquens ad Moysen ait: "Ego sum qui sum, et si quaesierint nomen meum, vade et dic eis: Qui est, misit me ad vos." Dicens enim Ego sum, non nos sumus et qui est, non qui sumus, apertissime declaravit, unum solum Deum esse.
In Cantico etiam Exodi legitur: "Dominus, omnipotens nomen eius" Non ait Domini, unitatem volens significare.
Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit Dominus in Genesi dicens: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram." Dicens faciamus et nostram, pluralitatem personarum ostendit: dicens vero imaginem, unitatem essentiae.
Ut enim dicit Augustinus in libro De fide ad Petrum: "Si in illa natura Patris et Filii et Spiritus sancti una esset tantumpersona, non diceretur: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram."Cum enim dicit ad imaginem, ostendit, unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret; cum vero dicit nostram,ostendit, eundem Deum non unam, sed plures esse personas."
Hilarius quoque in libro III De Trinitate dicit, his verbis significari, quod in Trinitate nec diversitas est nec singularitas, nec solitudo, sed similitudo et pluralitas sive distinctio. Ait enim sic: "Qui dixit: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,"invicem esse sui similes in eo quod dicit: imaginem et similitudinem nostram,ostendit. Imago enim sola non est, et similitudo non sibi est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit."
Item idem in IV libro: "Absolutius voluit intelligi, significationem hanc non ad se tantum esse referendam, dicendo: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram;"professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis, quia consortium aliquod non potest sibi ipsi esse solitario, neque rursum solitudo solitarii faciamusrecipit, neque quisquam alieno a se loquitur nostram.Uterque igitur sermo, scilicet faciamuset nostram, ut solitarium eundemque non patitur, ita neque diversum a se alienumque significat. Solitario convenit faciam et meam; non solitario vero convenit faciamuset nostram. Uterque sermo, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse vel diversum esse significat. Nobis quoque nec solitarius, nec diversus est confitendus. Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eandemque similitudinem hominem reperitur operari; ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio constituta ad eandem imaginem vel similitudinem patiatur diversitatem divinitatis."
In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine consortii, atque significavit, nomine consortii vel pluralitatis non poni aliquid, sed removeri. Pluralitas enim vel consortium personarum cum dicitur, solitudo et singularitas negatur; cum dicimus, plures esse personas, significamus, quod non est una sola.
Ideo Hilarius volens ista subtiliter et sane intelligi, ait: "Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis," non dicit posuit aliquid. Ita etiam cum dicimus tres personas, singularitatem et solitudinem tollimus, et quod Pater non est solus, nec Filius est solus, nec Spiritus sanctus est solus, significamus, et quod nec Pater tantum est et Filius, nec Pater tantum et Spiritus sanctus, nec Filius tantum et Spiritus sanctus. De hoc autem in sequenti plenius agetur, ubi etiam secundum quid similes dicantur tres personae, et utrum aliquo modo sit ibi diversitas vel differentia, ostendetur.
Nunc vero ad propositum redeamus et ad ostendendam pluralitatem personarum atque essentiae divinae unitatem alias Sanctorum auctoritates inducamus.
Moyses dicit: "In principio creavit Deus caelum et terram," per Deum significans Patrem, per principium Filium. Et pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet heloym, quod est plurale huius singularis, quod est hel. Quod ergo non est dictum hel, quod est Deus, sed heolym, quod potest interpretari dii sive iudices, ad pluralitatem personarum refertur.
Ad quam etiam illud attinere videtur, quod diabolus per serpentem dixit: "Eritis sicut dii," pro quo in Hebraeo habetur heloym, ac si diceret: eritis sicut divinae personae.
Ille etiam maximus Prophetarum et regum, David, qui suam ceteris praefert intelligentiam dicens: "Super senes intellexi," unitatem divinae naturae ostendens ait: "Dominus nomen est illi;" non dicit Domini.
Alibi etiam eiusdem unitatem et aeternitatem simul ostendens ait ex persona Dei: "Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum." "Aliud horum, ut dicit Ambrosius in I libro De Trinitate, significat aeternitatem, aliud unitatem substantiae indifferentis, ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium vel Spiritum sanctum esse credamus. Nam si Patre posterior est Filius vel Spiritus sanctus, recens est; et si unius non est divinitatis, alienus est; sed nec posterior est, quia recens non est, nec alienus, quia ex Patre natus" est Filius, ex Patre procedit Spiritus sanctus.
Alibi quoque distinctionem personarum insinuans ait: "Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum."
Alibi etiam ait: "Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae." Trina enim confessio Dei trinitatem exprimit personarum; unitatem vero essentiae aperit, cum singulariter subiungit eum.
Isaias quoque dicit, se audisse Seraphim clamantia: "Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus." Per hoc quod dicit Sanctus ter, Trinitatem significat: per hoc quod subdit Dominus Deus, unitatem essentiae.
David quoque aeternam Filii generationem aperte insinuat ex persona Filii dicens: "Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te."
In libro quoque Sapientiae aeternitas Filii cum Patre monstratur, ubi Sapientia ita loquitur: "Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio: ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret; necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram; necdum fontes, necdum montes aut colles, et ego parturiebar; adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae: quando praeparabat caelos, aderam: quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo." Ecce apertum de aeterna genitura testimonium, quo ipsa Sapientia perhibet se ante mundum conceptam esse et parturiri, id est genitam, et apud Patrem aeternaliter existere.
Michaeas quoque Propheta aeternam Verbi generationem et temporalem ex Maria simul insinuavit dicens: "Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus vicus es in milibus Iuda: ex te egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis."
On this page