Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Nunc post testimonia veteris Testamenti de fide sanctae Trinitatis et Unitatis ad novi Testamenti auctoritates accedamus, ut "in medio duum animalium" cognoscatur veritas, et "forcipe de altari sumatur calculus," quo tangantur ora fidelium.

Dominus itaque Christus unitatem divinae essentiae ac personarum trinitatem aperte insinuat, dicens Apostolis: "Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti." " In nomineutique ait, ut ait Ambrosius in I libro De Trinitate,non in nominibus," ut unitas essentiae ostendatur; per nomina tria, quae supposuit, tres esse personas declaravit.

"Ipse etiam ait: "Ego et Pater unum sumus." Unumdixit, ut ait Ambrosius in eodem libro, ne fiat discretio potestatis, naturae; sed addit sumus, ut Patrem Filiumque cognoscas,scilicet ut perfectus Pater Filium perfectum genuissecredatur, et quod Pater et Filius unum sint, non confusione, sed unitate naturae."

Ioannes quoque in Epistola canonica: "Tres sunt, qui testimonium perhibent in caelo: Pater, Verbum, Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt."

Ipse etiam in initio Evangelii sui ait: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" ubi aperte ostendit, Filium semper et aeternaliter fuisse apud Patrem, ut alium apud alium.

Apostolus quoque aperte trinitatem distinguit dicens: "Misit Spiritum Filii sui in corda nostra."

Et alibi: "Si spiritus eius, qui suscitavit Iesum, habitat in nobis" etc.

Item alibi trinitatem atque unitatem evidentissime commendat dicens: "Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria." " ex ipso,ut Augustinus in liber De Trinitatedicit, propter Patrem; per ipsumdicit propter Filium; in ipsopropter Spiritum sanctum." Per hoc vero, quod non ait ex ipsis, per ipsos et in ipsis, nec ait ipsis gloria, sed ipsis, insinuavit, hanc Trinitatem unum Dominum Deum esse.

Sed quia singulae pene syllabae novi Testamenti hanc ineffabilis Unitatis atque Trinitatis veritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus et rationibus congruisque similitudinis ita esse, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5