Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Hic considerandum est, cum Deus sit divina essentia, et ita dicatur unus Deus esse tres personae, sicut una essentia dicitur tres personae, utrum ita valeat sane dici, unus Deus trium personarum, vel tres personae unius Dei, sicut dicitur una essentia trium personarum, et tres personae unius essentiae.

In his locutionibus Scripturae usus nobis aemulandus videtur, ubi frequenter reperitur ita dictum: Una est essentia trium personarum, et tres sunt personae unius essentiae; nusquam autem occurrit legisse, unum Deum trium personarum, vel tres personas unius Dei. Quod ideo puto sanctos doctores vitasse, ne ita forte acciperetur in divinis personis, ut accipitur cum de creaturis simile quid dicitur. Dicitur enim "Deus Abraham, Isaac et Iacob," et "Deus omnis creaturae." Quod utique dicitur propter principium creationis vel gratiae privilegium, et creaturae subiectionem vel servitutem. Cum ergo in Trinitate nihil sit creatum vel serviens vel subiectum, non admisit fides in Trinitate talem locutionis modum. Ita etiam e converso non dicitur de Dei essentia, quod ipsa sit essentia Abraham, Isaac et Iacob vel alicuius creaturae, ne Creatoris et creaturae naturam confudere videamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2