Capitulum 1
Capitulum 1
Praedictis est adiiciendum, quod quidam perversi sensus homines in tantam prosilierunt insaniam, ut dicerent, non idem esse naturam Dei et personam sive hypostasim, dicentes, eandem essentiam non posse esse Patrem et Filium sine personarum confusione. Si enim, inquiunt, ea essentia, quae Pater est, Filius est, idem sibi Pater est et Filius. Si hanc rem dicis esse Patrem, et aliam quaere, quam dicas Filium. Si vero aliam non quaesieris, sed eandem dixeris, idem genuit et genitus est. Propter haec et huiusmodi inter naturam et personam dividunt, ita ut non recipiant unam deitatis naturam et simplicem esse tres personas.
Idque testimonio Hilarii defendere nituntur, qui in VIII libro De Trinitate quaerens, utrum Apostolus, nominans "spiritum Dei et spiritum Christi," idem significaverit utroque verbo, inquit ita: "Gentium praedicator, volens naturae unitatem in Patre et Filio docere, ait: "Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem spiritus eius qui suscitavit Christum"etc. Spirituales omnes sumus, si in nobis est spiritus Dei, sed et hic spiritus Dei est et spiritus Christi. Et cum Christi spiritus est in nobis, eius spiritus in nobis est, qui suscitavit Christum. Et cum eius qui suscitavit Christum in nobis est spiritus, et spiritus in nobis est Christi; nec tamen non Dei est spiritus, qui in nobis est. Discerne ergo, o haeretice, spiritum Christi a spiritu Dei, et excitati a mortuis spiritum Christi a spiritu Dei, Christum a mortuis excitantis; cum qui habitat in nobis spiritus Christi spiritus Dei sit, et spiritus Christi a mortuis excitati spiritus Dei tantum sit Christum a mortuis excitantis. Et quaero nunc, in spiritu Deiutrum naturam, an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura quod res naturae, sicut non idem est homo est quod hominis est; nec idem est ignis et quod ipsius ignis est; et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei."
Hoc quidem dicunt, non intelligentes pia diligentia Scripturae circumstantiam, qua considerata, percipi potest, quomodo praemissa dixerit Hilarius. Subsequenter enim in eadem serie ostendit, in spiritu Dei aliquando significari Patrem, ut cum dicitur: "Spiritus Domini super me;" aliquando significari Filium, ut cum dicitur: "In spiritu Dei eiicio daemonia," naturae suae potestate se daemones eiicere demonstrans; aliquando Spiritum sanctum, ut ibi: "Effundam de spiritu meo super omnem carnem." Quod dicit consummatum fuisse, cum Apostoli, misso Spiritu, omnibus linguis locuti sunt.
Deinde, quare hanc distinctionem fecerit, et quod in superioribus verbis Apostoli idem Spiritus significatus sit, et quod ipse sit res unius naturae Patris et Filii, aperte ostendit inquiens ita: "Haec idcirco sunt demonstrata, ut quacumque parte haeretica falsitas se contulisset, finibus veritatis concluderetur. Habitat enim in nobis Christus, quo habitante habitat Deus; et cum habitat in nobis spiritus Christi, non alius tamen habitat quam spiritus Dei. Quodsi per Spiritum sanctum Christus in nobis intelligitur esse, hunc tamen ita spiritum Dei ut spiritum Christi esse noscendum est. Et cum per naturam Dei natura ipsa habitet in nobis, indifferens natura Filii creditur esse a Patre, cum Spiritus sanctus, qui est spiritus Christi, et Spiritus Dei res naturae demonstretur unius. Quaero nunc igitur, quomodo non ex natura unum sunt. A Patre procedit Spiritus veritatis, a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia quae habet Pater, Filii sunt; et idcirco qui ab eo accipit Dei spiritus est, et idem spiritus Christi est. Res naturae Filii est, sed et eadem res et naturae Patris est, et Dei excitantis Christum a mortuis spiritus est, et idem spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differt Christi et Dei natura, ne eadem sit, si praestari potest ut spiritus qui Dei est non sit etiam Christi." "Est ergo in nobis spiritus Dei, et est in nobis spiritus Christi; et cum spiritus Christi inest, inest spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est, et quod Christi est, Dei est, non potest quid aliud diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo spiritus," "secundum illud "Ego et Pater unumsumus."In quo docet Veritas, unitatem esse naturae, non solitudinem unionis."
Ecce, si haec verba diligenter attendas, invenis Spiritum sanctum rem naturae dici Patris et Filii, et eundem dici esse naturam Dei, ubi dicitur: Per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, si per Spiritum sanctum Christus est in nobis.
Itaque in Trinitate non ita distinguendum est inter naturam et rem naturae, sicut in rebus creatis, quia, ut ait Hilarius: "Comparatio terrenorum ad Deum nulla est; et si qua comparationum exempla interdum afferuntur, nemo ea aestimet absolute in se rationis perfectionem continere;" "non enim humano sensu de Deo loquendum est."
Ad naturam ergo rerum creatarum respiciens inquit: "Non idem est natura quod naturae res," subiiciens exempla de ipsis creaturis. Inde ostendens, erroris esse, sub mensura creaturarum metiri Creatorem, addit: Et secundum hoc "non idem est Deus, et quod Dei est," ac si diceret: Si ad instar creaturarum de Creatore sentis, cogeris fateri, quia non idem est Deus et quod Dei est; quod dicere impium est, cum Spiritus Dei Deus sit, et Dei Filius sit Deus.
Non ergo secundum corporales modos, ut in eadem serie subdit, accipienda sunt haec quae de Deo dicuntur. Ubi evacuans opinionem eorum qui ita putant aliud esse Deum, et aliud quod Dei est, aliudque naturam Dei et rem naturae, ut est in creaturis, aperte docet, non aliud esse Deum et quae sua sunt, ita ut insit illi, sic dicens: "Homo aut aliquid ei simile, cum alicubi erit, alibi non erit, quia id quod est, illic continetur, ubi fuerit in forma, ut non ubique sit qui insistens alicubi sit. Deus autem immensae virtutis, vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat, ut ubi sua insint, ipse esse per sua intelligatur. Non autem corporali modo, cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur,cum per sua in omnibus esse non desinat. Non aliud autem sint quam quod est ipse, quae sua sunt. Et haec propter naturae intelligentiam dicta sunt."
His verbis aperte significat -- si tamen intelligis, haeretice -- quia divina natura non aliud est ab his quae sua sunt, ita ut insint, et per illa in omnibus est suis, quae non insunt. Sua enim sunt etiam quae non insunt, id est omnes creaturae; et sua sunt quae insunt, ut tres personae, quae sunt eiusdem naturae et eadem natura, sicut supra Augustini testimonio firmavimus dicentis, tres personas esse eiusdem essentiae vel eandem essentiam, sed non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur essentia, aliud persona.
Nec tamen diffitemur, aliquam distinctionem habendam fore secundum intelligentiae rationem, cum dicitur hypostasis, et cum dicitur essentia; quia ibi significatur quod est commune tribus, hic vero non. Est tamen hypostasis essentia, et e converso. Fateamur ergo, unum atque idem esse tres personas secundum essentiam, differentes autem proprietatibus.
Unde Augustinus super locum Psalmi praetaxatum ait: "Quaeris, quid sit Pater? Respondetur: Deus. Quaeris, quid sit Filius? Respondetur: Deus. Quaeris, quid sit Pater et Filius? Respondetur: Deus. De singulis interrogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sic in hominibus. Tanta enim ibi est substantiae unitas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, cum dicis, Filium esse quod Pater est: profecto Filius Pater est; responde; secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim dicitur Deus, ad Patrem Filius dicitur. Rursumque Pater ad se dicitur Deus, ad Filius dicitur Pater. Quod Pater ad Filium dicitur, non est Filius; quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater; quod dicitur Pater ad se, Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus."
On this page