Capitulum 4
Capitulum 4
"Id ergo sacri eloquii prudentia facere curavit, ne Dei immensitatem similitudine creaturae metiremur. Dixerat enim Scriptura sacra, quia Deus Pater est, et quod Deus Filius est; et audivit hoc homo, qui hominem patrem viderat, Deum patrem non viderat, et cogitare coepit, ita esse in Creatore, ut viderat in creaturis, a quibus haec nomina translata sunt ad Creatorem, in quibus pater est prior filio, filius est posterior patre; et ex antiquitate in patre defectus, ex posteritate in filio imperfectio sensus solet notari. Ideo occurrit Scriptura dicens Patrem potentem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens; et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens."
Dictus est "etiam Spiritus sanctus Deus, et dictus est habere spiritum Deus; et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris - unde humana conscientia ad Deum pro rigore et crudelitate accedere metuit - ideo Scriptura temperavit sermonem suum, spiritum bonum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat; non quod Pater solus sit potens vel magis potens, et Filius solus sapiens vel magis sapiens, et Spiritus sanctus solus bonus vel magis bonus. Una ergo et potentia, sapientia, bonitas trium, sicut una essentia; ideoque, sicut dicitur Filius homousins, id est consubstantialis Patri, ita et coomnipotens."
On this page