Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Hic non est praetermittendum, quod Augustinus in libro II, Contra Maximinum dicit de hoc nomine homousion, quo Latini tractatores frequenter utuntur. "Pater, inquit, et Filius unius sunt eiusdemque substantiae. Hoc est illud homousion, quod in Concilio Nicaeno adversus haereticos Arianos a catholicis Patribus veritatis auctoritate firmatum est; quod postea in Concilio Ariminensi, propter novitatem verbi, minus quam potuit intellectam - quam tamen fides antiqua pepererat - multis paucorum fraude deceptis, haeretica impietas sub haeretico imperatore Constantiolabefactare tentavit. Sed post non longum tempus libertate fidei catholicae praevalente, postquam vis verbi, sicut debuit, intellecta est, homousion illud catholicae fidei sanitate longe lateque defensum est et diffusum. Quid enim est homousion nisi unius eiusdem quae substantiae? Quid est, inquam, homousion nisi: "Ego et Pater unum sumus?"Non ergo inter profanas novitates vocum hoc vitandum est."

Praeterea sciendum est, quod in assignatione distinctionis nominum, inter alia, quae supra diligenter executi sumus, quaedam diximus translative ac per similitudinem de Deo dici, ut: speculum, splendor, character, figura et huiusmodi. De quibus pio lectori breviter trado quod sentio, ut scilicet, ratione similitudinis considerata, ex causis dicendi dictorum intelligentiam assumat, sed catholicam.

De sacramento Unitatis atque Trinitatis summae et ineffabilis multa iam diximus. Nihil tamen eius ineffabilitate dignum tradisse profitemur, sed potius ex nobis mirificatam eius scientiam, nec potuisse nos ad illam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5