Cumque supra disserverimus ac plura dixerimus de his quae
communiter secundum substantiam de Deo dicuntur, eorum tamen
quaedam specialem efflagitant tractatum; de quibus amodo tractandum
est, scilicet de scientia, praescientia, providentia, dispositione,
praedestinatione, voluntate et potentia.
Sciendum est igitur, quod sapientia vel scientia Dei, cum sit
una et simplex, tamen propter varios status rerum ad diversos
effectus plura ac diversa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum
scientia, sed etiam praescientia vel praevidentia, dispositio, praedestinatio
et providentia.