Capitulum 7
Capitulum 7
Hic considerari oportet, utrum scientia vel praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura.
Cum enim "praescientia sit futurorum, et dispositio faciendorum, et praedestinatio salvandorum," si nulla essent futura, si nihil esset facturus Deus, vel aliquos salvaturus, non videtur potuisse in Deo esse praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio; potuit autem Deus nulla praescire futura, potuit non creare aliquid, vel non salvare aliquos; potuit ergo non esse in Deo praescientia, vel dispositio, vel praedestinatio.
Ad hoc autem ita a quibusdam opponitur: Si, inquiunt, potuit praescientia Dei non esse in Deo ab aeterno, et potuit non esse; si vero potuit non esse, cum praescientia Dei sit eius scientia, et scientia sit eius essentia, potuit ergo non esse ab aeterno id quod est divina essentia. Ita et de dispositione et de praedestinatione, quae est divina essentia, obiiciunt.
Addunt quoque et alia, ita dicentes: "Si potuit Deus non praescire aliqua, cum idem sit Deo praescire quod scire, et scire quod esse, potuit ergo non esse. Item, cum idem sit Deo praescium esse et Deum esse, si potuit nulla praescire; at potuit nulla praescire, quia potuit nulla facere."
Ad hoc iuxta modulum nostrae intelligentiae ita dicimus: Praescientia, et dispositio, vel praedestinatio ad aliquid dici videntur. Sicut enim creator ad creaturam relative dicitur, ita praescientia vel praescius ad futura referri videtur, et dispositio ad facienda, ac praedestinatio ad salvanda. Verumtamen creator ita relative dicitur, ut essentiam non significet. Praescientia vero vel praescius et in respectu futurorum dicitur, et essentiam designat; ita etiam dispositio et praedestinatio.
Ideoque cum dicitur: Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset Deus praescius, quia varia est ibi causa dicendi, distingui oportet rationem dicti. Cum ergo dicis: Si nulla essent futura, non esset in Deo praescientia, vel non esset praescius, si in dicendo hanc causam attendis, scilicet quia nulla essent subiecta eius praescientiae, unde ipsa possit dici praescientia, vel ipse praescius, quod utrumque dicitur propter futura; verus est intellectus. Sin autem ex ea ratione id dicis, quod non sit in eo scientia, qua praescit futura, vel quod ipse non sit Deus, qui est futurorum praescius, falsa est intelligentia.
Similiter et illae locutiones determinandae sunt: Potuit non esse praescientia Dei, vel potuit non esse praescius, et potuit Deus non praescire aliqua: id est, potuit esse, quod nulla futura subiecta essent eius scientiae, et ita non posset dici praescius vel praescire, vel eius scientia praescientia; non eo tamen ipse minus esset vel eius scientia, sed non posset dici praescius vel praescire vel praescientia, si eius scientiae futura nulla forent subiecta.
On this page