Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Scientia vero de sapientia non tantum de temporalibus, sed etiam de aeternis est, ideoque, etsi nulla fuissent futura, esset tamen in Deo scientia eadem, quae modo est, nec minor esset quam modo, nec maior est quam esset. Scivit ergo Deus ab aeterno aeternum et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque non minus praeterita vel futura quam praesentia, et sua aeterna sapientia et immutabili scit ipse omnia quae sciuntur. "Omnis enim ratio supernae et terrenae sapientiae, ut ait Ambrosius, in eo est, quia omnem sapientiam et essentiam capit sua immensa scientia."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8