Capitulum 4
Capitulum 4
"Solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo substantialiter insit omnibus rebus, corporalium sordium inquinationibus non contingatur."
"Quod tam frivolum est, ut nec responsione sit dignum, cum etiam spiritus creatus sordibus corporeis etiam leprosi vel quantumcumque polluti inquinari non possit. Sol quoque radios suos sine sui pollutione effundit super loca et corpora non solum munda, sed etiam immunda ac sordibus foetentia, quorum contactu homines ac quaedam aliae res inficiuntur; solis vero radii impolluti et incontaminati, ea contingentes, existunt. Non est igitur mirandum, si essentia divina omnino simplex et incommutabilis omnia replet loca, et omnibus creaturis essentialiter inest, nec tamen cuiusquam rei sordibus contaminetur vel contingatur."
Unde Augustinus in libro De natura boni: "Cum in Deo, inquit, sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum illi qui peccant. De cuius etiam sapientia, quae "attingit a fine usque ad finem fortiter,"dicitur: Attingitomnia propter suam munditiam, et "nihil inquinatum in eam incurrit""
Augustinus De agone christiano: "Timent quidam quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur; et tamen praedicant, istum visibilem solem radios suos per omnes faeces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis Veritas."
Postremo respondeant, quid potius de Deo resopndendum aestiment: vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel alicubi, ita quod non ubique? Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique? Si enim ita est alicubi, quod non ubique, ergo localis est. Est ergo ubique tota, quae continet totum et penetrat totum, quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest.
On this page