Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Si autem quaeris, ubi habitabat Deus, antequam Sancti essent; dicimus, quia in se habitabat.

Unde Augustinus in libro Contra Maximinum: "In templo, inquit, suo habitat Deus," "scilicet in Sanctis, qui sunt templum Dei modo secundum fidem ambulantes; et templum Dei erunt aliquando etiam secundum speciem, qualiter etiam nunc templum Dei sunt Angeli. Sed dicet aliquis: Antequam faceret Deus caelum et terram, antequam faceret Sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitat et apud se est. Non ergo sic sunt Sancti domus Dei, ut, ipsa subtracta, cadat Deus; immo sic habitat Deus in Sanctis, ut, si ipse discesserit, cadant."

"Sciendum etiam, quia, ut ait Augustinus in libro Ad Dardanum,dici nisi stultissime nequit, Spiritum sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum nostra anima impleverit. Stultius enim dicitur, angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus alicubi simul esse non possit." "Verum illud est multum mirabilius, quod cum Deus ubiquesit totus, non tamen in omnibus habitat. Qui porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater aut Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non habitet Pater et Filius? Fatendum est igitur, ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem gratiae non dicimus: "Pater noster, qui es"ubique, cum et hoc verum sit; sed "qui est in caelis,"" id est in Sanctis, in quibus est quodam excellentiori modo.

"Illud quoque mirabile est, quia, ut ait Augustinus in in eodem,Deus est inhabitator quorundam nondum cognoscentium Deum, et non quorundam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui "cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant."Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati Sacramento Christi et remunerati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Igitur quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere, antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse." Hic aliquatenus aperit Augustinus, quomodo Deus habitet in aliquo, id est habeatur, cum videlicet ita est in aliquo, ut ab eo cognoscatur et diligatur.

Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam, et in Sanctis habitat per gratiam.

Cumque superius, licet tenuiter, ostensum sit, qua ratione dicatur habitare in quibusdam, efflagitaret ordinis ratio, id etiam assignari, quomodo ubique per essentiam et totus sit, nisi huius considerationis sublimitas atque immensitas humanae mentis sensus omnino excederet.

Ut enim ait Chrysostomus Super Epistolam ad Hebraeos: "Sicut multa de Deo intelligimus, quae loqui penitus non valemus; ita multa loquimur, quae intelligere non sumus idonei, verbi gratia, quod ubique Deus est, scimus et dicimus; quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item, quod est incorporea quaedam virtus, quae omnium est causa bonorum, scimus; quomodo autem, vel quae ista sit, penitus ignoramus."

Quidam tamen, immensa ingenio suo metiri praesumentes, hoc ita fore intelligendum tradiderunt, quod Deus ubique esse per essentiam dicitur, non quod Dei essentia proprie sit in omni loco et in omni creatura, sed quia omnis natura atque omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis locus, in quo illud est. Ipsi iidem etiam dicunt, ideo Deum ubique dici esse per praesentiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei praesentia, et quae in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia per virtutem propriae substantiae suae facit, ut etiam loca sint, et omnia quae in eis sunt.

Sed licet haec vera sint, quae asserunt in explanandis intelligentiis praedictorum, in illis tamen verbis, quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus contineri credendum est; quod homo vivens capere non valet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3