Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Sunt ergo spiritus creati in loco et transeunt de loco ad locum, et quodam modo locales et circumscriptibiles sunt, sed non omni eo modo, quo creaturae corporeae. Spiritus autem increatus, qui Deus est, in loco quidem est et in omni loco, sed omnino in-localis et incircumscriptibilis est.

Unde Beda Super Lucam ait: "Cum ad nos Angelis veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant, quia, etsi Angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit Angelus, quocumque mittatur." Ecce hic dicitur, quia spiritus angelicus circumscriptus est, spiritus autem, qui Deus est, incircumscriptus.

Alibi etiam Ambrosius, distantiam ostendens inter spiritum increatum et spiritum creatum, dicit, Seraph de loco ad locum transire, ita inquiens in libro De Trinitate: "Dixit Isaias: Quia "missus est ad me unus de Seraphim."Et Spiritus quidem sanctus missus dicitur, sed Seraph ad unum, Spiritus ad omnes. Seraph mittitur in ministerio, Spiritus operatur mysterium. Seraph de loco ad locum transit - non enim complet omnia - sed ipse repletur a Spiritu." Hic aperte monstratur, quo Angeli quodam modo locales sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8