Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Fateamur itaque, divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse, eamque solam omnino in-localem et incircumscriptibilem nullo concludi loco, sed "a fine usque ad finem attingere," non tamen spatiosa magnitudine nec locai motu, sed immensitate atque immobilitate suae essentiae.

Unde Augustinus Ad Dardanum ait: "Non quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus aut lux ista diffunditur, sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore gradior est, sed sapientior non est, una sapientia est, nec est in maiore maior, nec in minore minor, nec minor in uno quam in duobus; ita Deus, sine labore regens et continens mundum, in caelo totus est, in terra totus, et in utroque totus, et nullo contentus loco, sed in se ipso ubique totus."

Idem quoque Super Psalmum ait: "Ad Verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per se ipsum. Haec est enim sapientia Dei, quae "attingit a fine usque ad finem fortiter,"non tamen motu locali, sed immobilitate sui: velut si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur, quo attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen alterum non deserat, alterum occupando; non ergo habet motum localem Verbum illud, et Sapientia illa solida est et ubique."

Ex praedictis innotescit, quod Deus ita est ubique per essentiam, quod nec spatiosa magnitudine diffunditur, nec, uno deserto loco, alium occupat, quia localem motum non habet.

Ideoque Augustinus, volens praescidere a Dei puritate omnem localem motum et localem circumscriptionem, potius dicit, omnia esse in illo, quam ipsum esse alicubi, nec tamen ipsum esse locum, qui non est in loco, in libro 83 Quaestionum ita inquiens: "Deus non alicubi est. Quod alicubi est continetur loco; quod continetur loco corpus est; Deus autem non est corpus; non igitur alicubi est. Et tamen, quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ipse alicubi; nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est, quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est, nec in loco est; locus tamenDei, sed improprie, dicitur templum Dei, non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur."

Ecce hic dicit, Deum non esse in loco. Sed intelligendum est, eum non esse in loco localiter, scilicet quia nec circumscriptionem nec localem motum habet.

Ad hoc autem solet opponi sic: Quotidie fiunt creaturae, quae ante non erant, et in eis Deus est, cum ante non esset in eis; est ergo ubi ante non erat, ideoque mutabilis videtur.

Sed licet quotidie incipiat esse in creaturis, in quibus ante non erat, quia illae non erant; hoc tamen fit sine sui mutatione, qualiter in mundo coepit esse, quem fecit, tamen sine mutabilitate; similiter et desinit esse, in quibus ante erat, sine sui mutatione, nec tunc ipse deserit locum, sed locus desinit esse.

Iam sufficienter demonstratum videtur, quomodo omnia dicantur esse in Deo, et Deus in omnibus; quam disceptationem quasi incidenter suscepimus, quia id videbatur postulare res, circa quam noster versabatur sermo. Disserebamus enim de scientia sive sapientia Dei, et cum doceremus Deum scire omnia, quaesitum est, utrum propter cognitionem, quam de omnibus habet, dicerentur omnia esse in Deo, an alia ratione hoc diceret Scriptura. Huius ergo quaestionis occasio in praemissam nos deduxit disputaitonem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9