Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Praeterea solet quaeri, utrum scientia Dei possit augeri vel minui, utrumque enim videtur posse probari.

Quod divina scientia possit augeri vel mutari, hoc modo probatur: quia potest Deus scire quod nunquam scit. Est enim aliquis, qui non est lecturus hodie, et tamen potest esse, ut legat hodie; potest enim hodie legere. Nihil autem potest fieri, quod non possit a Deo sciri. Potest ergo Deus scire, hunc lecturum hodie; potest igitur aliquid scire, quod non scit; ergo potest eius scientia augeri vel mutari. Eademque videtur posse minui. Est enim aliquis hodie lecturus, quem Deus scit lecturum. At potest esse, ut non legat; ergo potest Deus non scire hunc lecturum; potest igitur non scire aliquid, quod scit; ergo potest eius minui scientia, vel mutari.

Ad quod dicimus, quia Dei scientia omnino immutabilis est, nec augeri potest vel minui.

Nam, ut ait Augustinus in XV libro De Trinitate: "Scientia Dei est ipsa sapientia, et sapientia est ipsa essentia sive substantia Dei; quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod sapere est, hoc est etiam esse."

"Ideoque novit omnia Verbum, quae novit Pater; sed ei nosse de Patre est, sicut esse; nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri, sicut esse non est a Filio, ita nec nosse. Proinde, tanquamse ipsum dicens, Pater genuit Verbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in eius Verbo, quam in se ipso. Hoc est ergo omnino Verbum, quod Pater; non tamen Pater est, quia iste Filius, ille Pater. Sciunt ergo invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut singillatim, velut alternante conspectu hinc illuc, et inde huc et rursus inde, vel inde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit, nisi non videns alia; sed omnia simul videt, quorum nullum est, quod non semper videat" et sciat.

Ex hac auctoritate clare ostenditur, scientiam Dei omnino invariabilem esse, sicut ipsa essentia Dei omnino invariabilis est; et quod Pater et Filius cum Spiritu sancto simul omnia sciunt et vident. Sicut ergo non potest augeri vel minui divina essentia, ita nec divina scientia. Et tamen conceditur posse scire quod non scit, et posset non scire quod scit; quia posset aliquid esse subiectum eius scientiae, quod non est, et posset non esse subiectum aliquid, quod est, sine permutatione ipsius scientiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1