Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Ad hoc autem, quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam sic opponi: Deus praescivit hunc lecturum, vel aliquid huiusmodi; sed potest esse, ut iste non legat; ergo potest falli Dei praescientia.

Quod omnino falsum est. Potest equidem non fieri aliquid, et illud tamen praescitum est fieri; non ideo tamen potest falli Dei praescientia, quia si illud non fieret, nec a Deo praescitum esset fieri.

Sed adhuc urgent quaestionem dicentes: Aut aliter potest fieri, quam Deus praescivit, aut non aliter; si non aliter, ergo necessario cuncta eveniunt; si vero aliter, potest igitur ei praescientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest aliter fieri, quam fiat; ita fit autem, ut praescitum est; aliter ergo potest fieri, quam praescitum est.

Ad quod dicimus, illam locutionem multiplicem facere intelligentiam, scilicet; aliter potest fieri, quam Deus praescivit, et huiusmodi, ut: potest non esse quod Deus praescivit; et: impossibile est, non esse quod Deus praescivit; et: impossibile est, non esse praescita omnia quae fiunt, et huiusmodi. Possunt enim haec coniunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disiunctim. Si enim ita intelligas: Non potest aliter fieri, quam Deus praescivit, id est, non potest utrumque simul esse, scilicet quod Deus praesciverit ita fieri, et aliter fiat; verum intelligis. Si autem per disiunctionem intelligas, ut dicas, hoc aliter non posse evenire, quam evenit, quo modo futurum praescivit. Similiter et alia determina, scilicet impossibile est id non evenire, quod Deus praescivit, vel cum Deus praescierit; si coniunctim intelligas, verum dicis; si disiunctim, falsum. Ita etiam et illud: impossibile est, non esse praescitum omne quod fit, id est, non potest esse utrumque simul, scilicet, ut fiat, et non sit praescitum, hic sensus verus est. Si vero dicis, Deum non potuisse non praescire omne quod fit, falsum est. Potuit enim facere, ut non fieret, et ita non esset praescitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2