Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Item a quibusdam dicitur Deus posse plura scire, quam sciat, quia potest scire omnia quae scit, et potest aliqua facere, quae nunquam erunt, et illa potest scire: non enim aliqua incognita facere potest. Si vero omnia essent, quae modo sunt, et alia quaedam faceret, quae non sunt, nec erunt, et illa omnia sciret, pro certo plura sciret, quam modo sciat. Nec tamen eius scientia augeri potest, quia hoc totum fieri posset sine mutabilitate scientiae.

Constat ergo, Dei scientiam omnino esse immutabilem, nec augeri posse vel minui, sed ei subiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3