Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Ei vero quod praedictum est, scilicet quo Deus omnia semper videt et simul, videtur obviare, quod ait Hieronymus in Expositione Habacuc: "Absurdum est, inquit, ad hoc deducere Dei maiestatem, ut sciat per momenta singula, quot culices nascantur, quotve moriantur, quota pulicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum providentiam eius etiam ad ima retrudimus, in nos ipsos iniuriosi simus, eandem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes." Hic videtur dicere Hieronymus, quod Deus illorum minimorum scientiam sive providentiam non habeat. Quodsi est, tunc non omnia simul scit et semper.

Ex tali itaque sensu illud dictum esse noverimus, ut Deum illa alternatim vel particulatim scire neget, nec per diversa temporum momenta sic illa cognovit, sicut per varia momenta illorum quaedam deficiunt, quaedam incipiunt. Neque illis aliisque irrationabilibus ita providet, quemadmodum rationabilibus. "Nunquid enim, ut ait Apostolus, cura est Deo de bobus?" Et sicut non est cura Deo de bobus, ita nec de aliis irrationabilibus. Dicit tamen Scriptura, quia ipsi "cura est de omnibus." Providentiam ergo et curam universaliter de cunctis quae condidit, habet, ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit. Sed specialem providentiam atque curam habet de rationabilibus, de quibus praecepta tradidit, eisque recte vivendi legem praescripsit, ac praemia promisit. Hanc providentiam et curam de irrationabilibus non habet. Ideoque Apostolus dicit, quia "non est cura Deo de bobus." Providet tamen omnibus et curat, id est gubernat omnia, "quia omnibus solem suum oriri facit et pluviam dat." Scit itaque Deus, quanta sit multitudo pulicum, culicum et muscarum ac piscium, et quod nascantur, quotve moriantur; sed non scit hoc per momenta singula, immo simul et semper omnia, neque ita scit, ut eandem habeat providentiam irrationabilium et rationabilium, id est, ut eodem penitus modo provideat irrationabilibus et rationabilibus. Rationabilibus enim et praecepta dedit; et "Angelos ad custodiam delegavit."

Simul itaque et immutabiliter scit Deus omnia quae fuerunt et sunt et erunt, tam bona quam mala; praescit quoque omnia futura, tam bona quam mala.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4