Capitulum 3
Capitulum 3
Sic igitur diligenter considerantibus omnipotentia eius secundum duo apparet, scilicet quod omnia facit quae vult, et nihil omnino patitur. "Secundum utrumque Deus omnipotens verissime praedicatur, quia nec aliquid est, quod ad patiendum corruptionem ei inferre valeat, nec aliquid ad faciendum impedimentum afferre. Manifestum est itaque, Deum omnino nihil posse pati et omnia posse facere, praeter ea sola quibus dignitas eius laederetur, eiusque excellentiae derogaretur; in quo tamen non est minus omnipotens, hoc enim posse non esset posse, sed non posse. Nemo ergo Deum impotentem in aliquo dicere praesumat, qui omnia potest, quae posse potentiae est; et inde vere dicitur omnipotens."
Unde Augustinus in Enchiridio: "Non ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest, nec voluntate cuiuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus."
Idem in libro De spiritu et littera: "Non potest Deus facere iniusta, quia ipse summa iustitia est et bonitas. Omnipotens vero est, non quod omnia possit facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nihil valeat eius voluntati resistere, quin compleatur, aut aliquo modo impedire eandem."
Ioannes Chrysostomus in homilia quadam De expositione Symboli ait: "Omnipotens dicitur, quia posse illius non potest invenire non posse, dicente Propheta: "Omnia quaecumque voluit, fecit;"ipse est ergo omnipotens, ut totum quod vult, possit. Unde Apostolus: "Eius, inquit, voluntati quis resistit?""
His auctoritatibus videtur ostendi, quod Deus ex eo dicatur tantum omnipotens, quia omnia potest, quae vult, non quia possit omnia.
Sed ad haec potest dici, quod Augustinus, ubi dicit: "Omnipotens non dicitur, quia omnia possit" etc., tam ample et generaliter accepit omnia, ut etiam mala includeret, quae Deus nec vult, nec potest. Non ergo negavit, eum posse omnia quae convenit, ei posse. Similiter, cum dicit: "Non ob aliud veraciter dicitur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest," non negat, eum posse etiam ea quae non vult; sed adversus eos qui dicebant, Deum multa velle, quae non poterat, affirmat, eum posse quidquid vult, et ex eo vere dici omnipotentem, non ob aliud, quia potest quidquid vult.
Sed cave, quomodo intelligas: potest quidquid vult fieri. Si enim dicas, ideo omnipotentem vocari, quia potest quidquid vult se posse, ergo et Petrus nunc omnipotens similiter dici potest, vel quilibet sanctorum Beatorum, quia potest quidquid vult se posse, et potest facere quidquid vult facere.. Non enim vult facere, nisi quod facit, nec posse, nisi quod potest; sed non potest facere quidquid vult fieri. Vult enim, salvos fieri qui salvandi sunt; verumtamen eos salvare non valet. Deus autem quidquid vult fieri, potest facere. Si enim vult aliquid fieri per se, potest illud per se facere, et per se facit, sicut caelum et terram per se fecit, quia voluit. Si autem vult fieri per creaturam et per eam operatur - sicut per homines facit domos et huiusmodi artificiali -- et Deus quidem ex se et per se potest; homo autem vel Angelus, quantumcumque beatus, non est potens per se vel ex se.
Sed forte dices: Nec Dei Filius potest a se, nec Spiritus sanctus, sed solus Pater: ille enim potest a se, qui est a se; Filius autem, quia non est a se, sed a Patre, non potest a se, sed a Patre; et Spiritus sanctus ab utroque.
Ad quod dicimus, quia licet Filius non possit a se, nec operetur a se, potest tamen et operatur per se; sic et Spiritus sanctus.
Unde Hilarius in libro IX De Trinitate: "Naturae, inquit, cui contradicis, haeretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius, ne a se agat, et ita non a se agat, ut per se agat." Per se autem dicitur agere et potens esse, quia naturalem habet potentiam eandem, quam et Pater, qua potens est et operatur; sed quia illam habet a Patre, non a se, ideo a Patre, non a se dicitur posse et agere. Homo autem vel Angelus gratuitam habet potentiam, qua potens est.
Ideo igitur vere ac proprie Deus Trinitas omnipotens dicitur, quia per se, id est naturali potentia, potest quidquid vult fieri, et quidquid vult se posse. Nihil enim vult fieri, quod non possit facere per se vel per creaturam; et nihil vult se posse, quod non possit; et omne quod vult fieri, vult se posse; sed non omne quod vult se posse, vult et fieri. Si enim vellet, et fieret, quia voluntati eius nihil resistere posset.
On this page