Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Sed quaeritur, quomodo omnia posse dicatur, cum nos quaedam possimus, quae ipse non potest: non enim potest ambulare, loqui et huiusmodi, quae a natura divinitatis penitus sunt aliena, cum horum instrumenta nullatenus habere queat incorporea et simplex substantia.

Quibus id respondendum arbitror, quod huiusmodi actiones, ambulatio scilicet et locutio et huiusmodi, a Dei potentia alienae non sunt, sed ad ipsam pertinent. Licet enim huiusmodi actiones in se Deus habere non possit - non enim potest ambulare vel loqui et huiusmodi - eas tamen in creaturis potest operari. Facit enim, ut homo ambulet et loquatur, et huiusmodi. Non ergo per istas actiones divinae potentiae detrahitur aliquid, quia et haec potest facere Deus omnipotens.

Sed sunt alia quaedam, quae nullatenus Deus facere potest, ut peccata: non enim potest mentiri, non potest peccare.

Sed non ideo omnipotentiae Dei detrahitur in aliquo vel derogatur, si peccare non posse dicitur, quia non esset hoc potentiae, sed infirmitatis: si enim hoc posset, omnipotens non esset. Non igitur impotentiae, sed potentiae imputandum est, quod ista non potest.

Unde Augustinus in XV libro De Trinitate: "Magna, inquit, Dei potentia est non posse mentiri." Sunt enim quaedam, quae in aliis rebus potentiae deputanda sunt, in aliis vero minime, et quae in aliis laudabilia sunt, in aliis sunt reprehensibilia. Non ergo ideo Deus minus potens est, quia peccare non potest, cum omnipotens nullatenus sit qui hoc potest.

Sunt etiam et alia quaedam, quae Deus non potest; unde videtur non omnia posse: non enim potest mori vel falli.

Unde Augustinus in libro De Symbolo: "Deus omnipotens non potest mori, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec utique et huiusmodi, absit ut omnipotens possit: si enim huiusmodi passionibus atque defectibus subiici posset, omnipotens minime foret." Et inde monstratur omnipotens, quia haec ei appropinquare non valent; potest tamen haec in aliis operari.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2