Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nunc illud restat discutiendum, utrum melius aliquid Deus possit facere, quam facit.

Solent enim scrutatores illi dicere, quod ea quae facit Deus, non potest meliora facere, quia si posset facere et non faceret, invidus esset et non summe bonus. Et hoc a simili astruere conantur.

Ait enim Augustinus in libro 83 Quaestionum: "Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit - nihil enim Deo melius - debuit aequalem. Si enim voluit et non potuit, infirmus est; si potuit et noluit, invidus. Ex quo conficitur, aequalem genuisse filium." A simili volunt dicere, quod si potest Deus rem meliorem facere, quam facit, invidus est. Sed non valet huius similitudinis inductio, quia Filium genuit de sua substantia; ideoque, si posset gignere aequalem et non gigneret, invidus esset. Alia vero, quae non de sua substantia facit, meliora facere potest.

Verumtamen hic responderi ab eis deposco, cur dicant, rem aliquam sive etiam rerum universitatem, in qua maior consummatio est expressa, non posse esse meliorem, quam est: sive ideo, quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit; sive ideo, quia maius bonum, quod ei deest, capere ipsa non valeat. Sed si ita summe bona dicitur, ut nulla ei perfectio boni desit, iam creatura Creatori aequatur. Si vero ideo melior non potest esse, quia bonum amplius, quod ei deest, capere ipsa non valet; hoc iam ipsum non posse defectionis est, non consummationis; et potest esse melior, si fiat capax melioris boni, quod ipse potest qui eam fecit. Potest ergo Deus meliorem rem facere, quam faciat.

Unde Augustinus Super Genesim: "Talem potuit Deus hominem fecisse, qui nec peccare posset, nec vellet; et si talem fecisset, quis dubitat eum meliorem fuisse?"

Ex praedictis constat, quod potest Deus et alia facere, quam facit, et quae facit, meliora ea facere, quam facit.

Post haec considerandum est, utrum alio modo vel meliori, quam facit, possit ea facere quae facit. Si modus operationis ad sapientiam opificis referatur, nec alius nec melior esse potest.

Non enim potest facere aliquid aliter vel melius, quam facit, id est alia sapientia vel maiori sapientia; nihil enim sapientius potest facere, quam facit. Si vero referatur modus ad rem ipsam, quam facit Deus, dicimus, quia et alius et melior potest esse modus. Et secundum hoc concedi potest quia ea quae facit, potest facere melius et aliter, quam facit, quia potest quibusdam meliorem modum existendi praestare, et quibusdam alium.

Unde Augustinus in XIII libro De Trinitate dicit, quod fuit et alius modus nostrae liberationis possibilis Deo, qui omnia potest; sed nullus alius modus nostrae miseriae sanandae fuit convenientior. Potest igitur Deus eorum quae facit, quaedam alio modo meliori, quaedam alio modo aeque bono, quaedam etiam minus bono facere, quam facit; ut tamen modus referatur ad qualitatem creaturae, non ad Creatoris sapientiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1