Capitulum 2
Capitulum 2
Praeterea quaeri solet, utrum Deus semper possit omne quod olim potuit. Quod quibusdam non videtur dicentibus: Potuit Deus incarnari, et potuit mori et resurgere, et alia huiusmodi, quae modo non potest. Potuit ergo quae modo non potest, et ita habuit potentiam, quam modo non habet; unde videtur eius potentia imminuta.
Ad quod dicimus, quia sicut omnia semper scit, quae aliquando scivit, et semper vult, quae aliquando voluit, nec unquam aliquam scientiam amittit, vel voluntatem mutat, quam habuit; ita omnia semper potest, quae aliquando potuit, nec unquam aliqua sua potentia privatur. Non est ergo privatur potentia incarnandi vel resurgendi, licet non possit modo incarnari vel resurgere. Sicut enim potuit olim incarnari, ita et modo potest esse incarnatus in quo eiusdem rei potentia monstratur.
Ut enim olim scivit se resurrecturum, ita et modo scit, se resurrexisse, nec est scientia alia illud olim scivisse, et hoc modo scire, sed eadem omnino; et sicut olim voluit resurgere, et modo resurrexisse, in quo unius rei voluntas exprimitur: ita potuit olim nasci et resurgere, et modo potest natus fuisse et resurrexisse; et est eiusdem rei potentia. Si enim posset modo nasci et resurgere, non esset idem posse. Verba enim diversorum temporum, diversis prolata temporibus et diversis adiuncta adverbiis, eundem faciunt sensum, ut modo loquentes dicimus: Iste potest hodie legere; cras autem dicemus: Iste potest legisse, vel potuit legere heri, ubi unius rei monstratur potentia. Si autem diversis temporibus loquentes eiusdem temporis verbis et adverbiis utamur, dicentes hodie: Potest iste legere hodie, et dicentes cras: Iste potest hodie legere; non idem, sed diversa dicimus eum posse. Fateamur igitur, Deum semper posse quidquid semel potuit, id est habere omnem illam potentiam, quam semel habuit et illius omnis rei potentiam cuius semel habuit; sed non semper posse facere omne illud, quod aliquando potuit facere; potest quidem facere aut fecisse quod aliquando potuit. Similiter quidquid voluit, et vult, id est, omnem quam habuit voluntatem et modo habet; et cuiuscumque rei voluntatem habuit, et modo habet; non tamen vult esse vel fieri omne, quod aliquando voluit esse vel fieri, sed vult fuisse vel factum esse. Ita et de scientia Dei dicendum est.
On this page