Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum passiones Sanctorum debeamus velle.

Si vero quaeritur, utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis Sanctorum, dicimus, aliquam esse differentiam inter passionem capitis et membrorum. Christi namque passio causa est nostrae salutis, quod non est passio alicuius Sancti. Nullius enim passione redempti sumus nisi Christi. Profuerunt quidem non modo eis qui passi sunt, verum etiam aliis fidelibus eorum passiones; verumtamen nostra redemptio non sunt; hoc enim illius sola passio potuit, qui Deus est et homo. Illius ergo passionem credentium piae mentes voluerunt et optaverunt fieri, sicut futuram credebant; passiones vero sanctorum possumus velle et nolle, et utrumque bona voluntate, si rectos nobis proponamus fines. Cui enim placuit Pauli passio eo fine, quia praemium eius per hoc auctum et paratum cernebat, bonam videtur habuisse voluntatem, quae voluntati eius congruebat, qua "cupiebat dissolvi et esse cum Christo." Qui autem voluit, eum declinare passionem et effugere manus iniquorum, compassione pietatis, et ille bonam habuit voluntatem.

Unde Augustinus in Enchiridio: "Bonae apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant Apostolum PaulumIerusalem pergere, ne ibi pateretur mala, quae Agabus prophetapraedixerat praedixerat. Et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi; neque bonam voluntatem suam ipse implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Iudaeorum malas; et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat, quia id ipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate voluit."

Ita et in passione Christi factum est. Quod enim Deus voluit, hoc idem Iudas, Iudaeus et diabolus, sed illi mala voluntate, Deus vero bona voluntate, scilicet ut Christus moreretur. Verumtamen illi actum voluerunt, quem Deus non voluit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4