Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Utrum placuerit viris sanctis, quod Christus pateretur et moreretur.

Ex quo solvitur quaestio, qua quaeri solet, utrum viris sanctis placere debuerit, quod Christus pateretur vel occideretur. Debuit enim eis placere intuitu nostrae redemptionis, sed non intuitu eius cruciatus. Voluerunt ergo ac vehementer cupierunt, Christum mori propter liberationem hominis et impletionem divinae voluntatis; sed non voluerunt delectatione ipsius afflictionis. De eodem ergo laetabantur et tristabantur, sed ob aliud gaudebant et propter aliud dolebant. Volebant igitur mori Christum pro hominis redemptione, et tamen de morte ipsius, diversis de causis, corda eorum varie movebantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3