Capitulum 2
Capitulum 2
Quidam tamen veritatis adversarii concedunt, Patrem et Filium et Spiritum sanctum sive tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed nolunt concedere, unum Deum sive unam substantiam esse tres personas, dicentes, substantiam divinam praedicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina.
Fides autem catholica tenet ac praedicat, et tres personas esse unum Deum, unam substantiam sive essentiam sive naturam divinam, et unum Deum sive essentiam divinam esse tres personas.
Unde Augustinus in I libro De Trinitate ita ait: "Recte ipse Deus Trinitas intelligitur, beatus et solus potens". Ecce, quam expresse dixit ipse Deus Trinitas, ut ostenderet, et ipsum Deum esse Trinitatem et Trinitatem ipsum Deum.
Item in eodem: "In verbis, inquit, illis Apostoli, quibus de adventu Christi agens dicit: "Quem ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem"etc., nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, id est unus et solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas". Ecce et hic aperte dicit, unum solum verum Deum esse ipsa Trinitatem; et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est tres personae.
Item in V libro De Trinitate: "non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam praestantissimam Trinitatem"
Item in libro De fide ad Petrum in expositione Symboli "Satis est christiano, rerum creatarum causam visibilium sive invisibilium non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus, nullamque esse naturam, quae non aut ipse sit, aut ab ipso, eumque esse Trinitate, Patrem scilicet et Filium et Spiritum sanctum".
Ecce, his et aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, esse dicendum et concedendum, quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personae; sicut e converso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personae dicuntur esse una substantia.
Nunc ad praemissam quaestionem revertamur, ubi quaerebatur, an Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum.
Ad quod dicimus, neutrum fore concedendum. Dicit tamen Augustinus in Epistola ad Maximum, quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis: "Pater, ut haberet Filium de se ipso, non minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se et esset in Filio tantus, quantus et solus". Quod ita intelligi potest, id est, de se alterum a se genuit, non utique alterum Deum, sed alteram personam; vel genuit se alterum, id est, genuit alterum, qui hoc est quod ipse. Nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud, sed unum.
On this page