Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat enim et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium. Ideo quaeritur, utrum concedendum sit, quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se Deum, aut alium genuerit; si vero alium Deum genuit, non est tantum unus Deus; si autem se ipsum Deum genuit, aliqua res se ipsam genuit.

Ad quod respondentes dicimus, sane et catholice concedi, quod unus unum genuit, et quod Deus Deum genuit, quia Deus Pater Deum Filium genuit. In Symbolo quoque scriptum est: "Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero." Quod vero additur: Ergo genuit se Deum vel alium Deum, neutrum concedendum dicimus esse. Quod alium Deum non genuit, manifestum est, quia unus tantum Deus est. Quod autem se ipsum non genuit, ostendit Augustinus in I libro De Trinitate dicens: "Qui putanteius potentiae esse Deum, ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis neque corporalis creatura. Nulla enim res est, quae se ipsam gignat, ut sit" ; et ideo non est credendum vel dicendum, quod Deus genuit se.

Sed adhuc opponunt garruli ratiocinatores dicentes: Si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum, qui est Deus Pater, aut Deum, qui non est Deus Pater. Si genuit Deum, qui non est Deus Pater, ergo Deus est, qui non est Deus Pater; non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum, qui Deus Pater, ergo genuit se ipsum.

Ad quod respondemus determinantes illam propositionem, quam sic proponunt: Si Deus Pater genuit Deum, aut Deum, qui est Deus Pater, aut Deum, qui non est Deus Pater. Hoc enim sane et prave intelligi potest; et ideo respondendum est ita: Deus Pater genuit Deum, qui est ipse Pater, hoc dicimus esse falsum; et concedimus alteram, scilicet genuit Deum, qui non est Pater; nec tamen genuit alterum Deum, nec ille qui genitus est, alius Deus est quam Pater, sed unus Deus cum Patre. Si vero additur: Genuit Deum, qui non est Deus Pater, hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi: genuit Deum, qui non est Deus Pater, scilicet Deum Filium, qui Filius non est Pater, qui Deus est; hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic: Genuit Deum, qui non est Deus Pater, id est, qui non est Deus, qui est Pater; hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est Pater, Filius et Spiritus sanctus; et e converso Pater et Filius et Spiritus sanctus est unus Deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1