Capitulum 1
Capitulum 1
Si enim, inquiunt, potuit et voluit generare Filium, ergo potuit aliquid et voluit, quod nec potuit nec voluit Filius; nam Filius nec potuit nec voluit generare Filium.
Cui versutiae facile respondemus dicentes; Posse vel velle generare Filium non est aliquid posse vel velle subiectum voluntati vel potentiae. Est tamen aliqua potentia vel voluntas, scilicet posse vel velle gignere Filium; et ideo distinguenda est intelligentia praepositi verbi: posse vel velle gignere Filium est posse vel velle aliquid. Neque generatio Filii aliquid eorum est, quae subiecta sunt divinae potentiae et voluntati, nec est aliquid inter omnia vel de omnibus, sed super omnia et ante omnia. Non enim ante voluit vel potuit, quam genuit; sicut nec ante fuit, quam genuit, quia ab aeterno fuit et ab aeterno genuit.
Ex simili quoque hoc videre possumus. Pater enim potest esse Pater, et vult esse Pater; Filius autem nec potest, nec vult esse Pater; ergo Pater potest vel vult esse aliquid, quod non potest vel vult esse Filius. Non sequitur, quia esse Patrem non est esse aliquid, ut in sequenti ostendetur.
Sed vehementer nos movet quod ait Augustinus in II libro Contra Maximinum, qui asserebat Patrem potentiorem Filio, eo quod Filium genuit Deum creatorem, Filius autem non; dicebatque Patrem potuisse gignere, non Filium; et ideo potentiorem esse Filio. Ad quod respondens Augustinus dicere videtur, quod Filius potuit etiam gignere, volens ostendere, Patrem non esse potentiorem Filio, his verbis: "Absit, ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas, quia Creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem; neque enim non potuit, sed non oportuit." Vide et diligenter attende haec verba: Non enim non potuit, sed non oportuit. Videtur enim dicere, quod Filius potuit gignere, sed non oportuit; subdit dicens: "Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter etiam ille, si nepotem non gigneret avo suo et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens; nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur; nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus omnipotens. Itaque omnipotentem genuit Filium Patris natura, non fecit."
Si enim Filius potuit gignere, potuit esse pater; et si potuit esse pater, potuit ergo esse pater vel sui, vel Patris, vel Spiritus sancti, vel alicuius alius. Sed alius non, quia nullus alius semper fuit; nec Patris, quia Pater est ingenitus est innascibilis; nec sui, "quia nulla res se ipsam gignere potest;" nec Spiritus sancti, quia nasci non potuit. Si enim nasci potuit, potuit esse filius, et ita mutabilis esse potuit.
Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est: Non enim non potuit gignere, sed non oportuit, quasi potuit, sed non oportuit? Non est nobis perspicuum aperire, quomodo sit hoc verum, et ideo sub silentio potius esset praeterendum, nisi me super hoc aliquid loqui cogeret instantia quaerentium.
Potest ergo sic intelligi: Non enim non potuit, sed non oportuit, id est, non ex impotentia sui fuit, quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat, sicut Deus Filius non est Pater; nec tamen hoc ex impotentia sui est. Nam et Pater similiter non est Filius, nec hoc est ex impotentia Patris. Sed quaerit Maximinus, Arianorum Episcopus: Unde ergo est, quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater? Non utique ex impotentia, sed Pater ex proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium, et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem. De quibus proprietatibus postea plenius tractabitur.
On this page