Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Item quaeritur a quibusdam, si Pater potens sit natura gignere Filium, et an haec sit aliqua potentia, quae sit in Filio.

Ad quod dicimus, quia non est potens nisi natura; eius enim potentia natura est vel essentia.

At, inquiunt illi, si potens est gignere, habet ergo potentiam gignendi; Filius autem non habet potentiam gignendi, si non potest gignere; habet ergo Pater aliquam potentiam, quam non habet Filius.

Non sequitur. Eandem enim potentiam penitus habet Filius quam et Pater, qua Pater potuit gignere, et Filius potuit gigni. Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit gigni, quae est et in Patre, qua potuit gignere.

Sed contra hoc opponitur: Aliud est posse gignere, aliud est posset gigni; quia aliud est gignere, aliud gigni.

Hic distinguendum est. Si enim, cum dicitur: Aliud est posse gignere, et aliud posse gigni, aliam significes potentiam, qua Pater potens et gignere, et aliam, qua Filius potens est gigni, falsus est intellectus. Si autem dicas, Patrem posse habere aliam proprietatem sive notionem, qua genitor est; et Filium aliam, qua genitus est, verus est intellectus. Aliam enim proprietatem habet Pater, qua Pater est, aliam Filius, qua Filius est.

Ita etiam, cum dicitur: Filius non habet potentiam generandi, quam Pater habet, dupliciter intelligi potest.

Si enim dicatur: Non habet Filius potentiam generandi quam et Pater, id est, qua potens sit ad generandum, id est, ut genuerit, vel generet sicut Pater, verum est. Si vero intelligatur sic: Non habet potentiam, qua possit gigni vel genitus esse, qua eadem Pater potens est, ut genuerit vel ut generet, falsum est. Sicut dicitur: Pater habet potentiam, qua potest esse Pater; Filius vero non habet potentiam, qua possit esse Pater; et e converso, Filius habet potentiam, qua potest esse Filius, Pater vero non habet potentiam, qua possit esse Filius; habet ergo aliquam Pater, quam non habet Filius, et e converso. Absit; quia eadem est potentia Patris, qua potest esse Pater, et Filii, qua potest esse Filius. Ita etiam eadem est voluntas, qua Pater vult esse Pater, non Filius, et Filius vult esse Filius, non Pater; et eadem voluntas Filii, qua vult esse genitus, et Patrem genuisse; et Patris, qua vult esse genitor, et Filius genitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2