Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quare illa materia confusa sit dicta informis, et ubi ad esse prodiit, et quantumcumque in altum ascenderit

De qua priusquam tractemus, duo nobis discutienda occurrunt: primum, quare illa materia confusa informis dicatur, an quia omni forma caruerit, an propter aliud; secundum, ubi ad esse prodierit et quantum in altum ascenderit.

Ad illud igitur quod primo positum est, breviter respondentes dicimus, illam primam materiam non ideo dictam foret informem, quod nullam omnino formam habuerit, quia non aliquid corporeum tale existere potest, quod nullam habeat formam; sed ideo non absurde informem appellari posse dicimus, quia in confusione et permixtione quadam subsistens, nondum pulcram apertamque et distinctam receperat formam, qualem modo cernimus. Facta est ergo illa materia in forma confusionis ante formam dispositionis: in forma confusionis prius omnia corporalia materialiter simul et semel sunt creata, postmodum in forma dispositionis sex diebus sunt ordinata.

Ecce absolutum est quod primo in discussione propositum fuit, scilicet quare illa materia dicatur informis.

"Nunc superest quod secundo proponebatur explicare, ubi scilicet illa materia substiterit et quantum in altitudine porrigebatur."

"Ad quod nihil temere asserentes dicimus, quod illa prima rerum omnium moles, quando creata est, ibidem ad esse videtur prodiisse, ubi nunc formata subsistit; eratque terreum hoc elementummentum in uno loco eodemque medio subsidens, ceteris in una confusione permixtis, eisdemque circumquaque in modo cuiusdam nebulae oppansis, ita obvolutum erat, ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria, in una confusione permixta circumquaque suspensa, eousquein altum porrigebantur, quousquenunc summitas corporeae naturae pertingit".

Et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quae in inferiori parte spissior atque grossior erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior existebat; de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas, quae super firmamentum esse dicuntur.

"Talis fuit mundi facies in principio, priusquam reciperet formam vel dispositionem".

"Nunc superest, ut dispositionem illam, qualiter perfecta sit, ordine prosequamur".

"Sex diebus, sicut docet Scriptura Genesis, distinxit Deus et in formas redegit proprias cuncta, quae simul materialiter fecerat; perfecitque opus suum die sexto, et sic deinde "requievit die septimo ab omni opere", id est, cessavit novam creaturam facere". Sex enim diebus, sex rerum genera distinxit, nihilque postea fecit quod in aliquo illorum non contineatur; operatus est tamen postea, sicut Veritas in Evangelio ait: "Pater meus operatur usque nunc, et ego operor illud."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5