Capitulum 4
Capitulum 4
Quod sensu tenebrae dicantur esse aliquid, et quo dicantur non esse aliquid
Attende quod hic dicit Augustinus tenebras non aliquid esse, cum alibi tenebrae inter creaturas ponantur quae benedicunt Dominum, ubi dicitur: "Benedicite lux et tenebrae Domino". Ideoque sciendum est, tenebras diversis modis accipi, scilicet vel prolucis absentia, qualiter supra Augustinus accepit, iuxta quam acceptionem non sunt aliquid; vel pro aere obscurato sive aeris obscura qualitate: et secundum hoc aliquae res create sunt. Ideo igitur dicit, tenebras fuisse tunc "super faciem abyssi", quia nondum erat lux, quae si esset, superesset et superfunderetur; sed nondum lucis gratia opus suum Deus venustaverat, quae postea in primo di formata est.
On this page