Capitulum 2
Capitulum 2
De luce facta primo die, si spiritualis an corporalis fuerit.
Si quaeritur, qualis illa lux fuerit, corporalis scilicet an spiritualis; id respondemus quod a Sanctis traditum legimus.
Dicit enim Augustinus, quia lux illa corporalis vel spiritualis intelligi potest. Si spiritualis accipitur, angelica natura intelligitur, quae prius informis fuit, sed postea formata est, cum ad Creatorem conversa, ei caritate adhaesit, cuius informitatis creatio superius significata est, ubi dictum est: "In principio creavit Deus caelum et terram". Hic vero eiusdem formatio ostenditur, cum ait: "Fiat lux, et facta est lux". Haec ergo angelica natura prius tenebrae et postea lux fuit, quia prius habuit informitatem et imperfectionem, deinde formationis perfectionem; et ita divisit Deus lucem et tenebras.
Nam, ut ait Augustinus Super Genesim: "Huius creaturae informitas et imperfectio fuit, antequam formaretur in amore Conditoris; formata vero est, quando conversa est ad incommutabile lumen Verbi."
Si vero corporalis fuit lux illa, quod utique probabile est, corpus lucidum fuisse intelligitur, velut lucida nubes, quod non de nihilo sed de praeiacenti materia formaliter factum est, ut lux esset et vim lucendi haberet; cum qua dies prima exorta est, quia ante lucem nec dies fuit nec nox, licet tempus fuerit.
On this page