Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Ubi facta fuerit

Si autem quaeritur: Ubi facta est lux illa, cum abyssus omnem terrae altitudinem tegeret, dici potest in illis partibus esse facta, quas nunc illustrat solis diurna lux.

Nec mirum in aquis lucem posse lucere, cum etiam nautarum operatione saepius illustrentur, qui in profundum mersi, misso ex ore oleo aquas sibi illustrant; quae multo rariores fuerunt in principio, quam modo sint, quia nondum congregatae fuerant in uno loco. Facta ergo lux illa vicem et locum solis tenebat, quae motu suo circumagitata, noctem diemque discernebat.

"Ibi ergo primum lucem apparuisse verisimile est, ubi sol quotidiano cursu circumvectus apparet, ut eodem tramite lux circumcurrens ac primo ad occasum descendens, vesperam faceret,deinde revocata ad ortum, auroram, id est mane illustraret" ; et ita divisit Deus lucem et tenebras et "appellavit lucem diem, et tenebras noctem".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3