Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Ex quo sensu Pater dicitur operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto

Hic quaeri solet, quomodo accipiendum sit quod dicitur Pater operari in Filio, vel per Filium, vel in Spiritu sancto.

Haec enim Scriptura frequenter nobis proponit, ut: "Omnia in sapientia fecisti, Domine", id est in Filio; et: "In principio, id est in Filio, creavit Deus caelum et terram" ; et illud: "Per quem fecit et saecula".

Super illum quoque Psalmi locum: "Verbo Domini caeli firmati sunt" etc. dicit Augustinus, quod "Pater operatur per Verbum suum et Spiritum sanctum".

Quomodo hoc ergo accipiendum est?

Putaverunt quidam haeretici,quod Pater, velut auctor et artifex, Filio et Spiritu sancto in rerum operatione quasi instrumento uteretur, ex praedictis verbis errandi occasionem sumentes; quod velut blasphemum atque sanae doctrinae adversum abiicit pia fides.

Non est itaque intelligendum, ideo Scripturam frequenter commemorare Patrem operari in Filio, vel per Filium, tanquam Filius non posset facere, si ei non porrexisset Pater dexteram, vel tanquam aliquod instrumentum fuerit Patris operantis; sed potius illis verbis Patrem intelligi voluit cum Filio et Spiritu sancto operari, et sine eis nihil facere.

Sed dici haereticus: Hac ratione posset dixisse, Filium operari per Patrem vel in Patre, et Spiritum sanctum cum utroque vel per utrumque, quia Filius cum Patre, et Spiritus sanctus cum utroque operatur.

Cui breviter respondetur, ideo illud dictum esse et non istud, ut in Patre monstraretur auctoritas: non enim Pater a Filio, sed Filius a Patre operatur, et Spiritus sanctus ab utroque. Ideoque Filius etiam per Spiritum sanctum legitur operari, quia cum Spiritu sancto operatur, hoc ipsum a Filio habente, ut operatur.

Potest et aliter illud accipi, ut dicatur Pater in Filio vel per Filium operari, quia eum genuit omnium opificem: sicut dicitur per eum iudicare, quia genuit iudicem; ita et per Spiritum sanctum dicitur operari, sive Pater sive Filius, quia ab utroque procedit Spiritus sanctus, factor omnium.

Unde Ioannes Chrysostomus in Expositione Epistolae ad Hebraeos sic ait: "Non, ut haereticus inaniter suspicatur, tanquam aliquod instrumentum Patris exstiterit Filius; neque per eum Pater dicitur fecisse, tanquam ipse facere non posset; sed sicut dicitur Pater iudicare per Filium, quia iudicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa eius Pater est, secundum quod Pater est, multo amplius eorum causa est quae per Filium facta sunt".

Haec de opere primae diei dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7