Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De intelligentia horum verborum: Dixit Deus.

Praeterea investigandum est, quomodo accipiendum sit quod ait: Dixit Deus, utrum temporaliter, an sono voris illud dixerit, an alio modo.

Augustinus Super Genesim tradit, nec temporaliter nec sono vocis Deum fuisse locutum; quia si temporaliter, et mutabiliter; et si corporaliter dicatur sonuisse vox Dei, nec lingua erat, qua loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo vox Dei ad naturam Verbi, per quod omnia facta sunt, refertur. Dixit ergo Deus: Fiat etc. non temporaliter, non sono vocis, sed in Verbo sibi coaeterno, id est, Verbum genuit intemporaliter in quo erat; et disposuit ab aeterno ut fieret in tempore, et in eo factum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6