Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Quomodo sit accipiendum illud: Sint in signa et tempora.

Quod autem subditur: "Et sint in signa et tempora et dies et annos", quomodo accipiendum sit, quaeri solet.

Ita enim "dictum videtur, quasi quarto die coepissent tempora, cum prius triduum sine tempore non fuerit. Ideoque tempora, quae fiunt per sidera, non spatia morarum sed vicissitudinem aereae qualitatis debemus accipere, quia talia motibus siderum fiunt, sicut dies et anni, quos usitate novimus. Sunt enim in signaserenitatis et tempestatis, et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor tempora anni, scilicet ver, aestatem , autumnum, hiemem" ; vel sunt in signa et tempora, id est, "in distinctionem horarum temporis, quia, priusquam fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel qualibet hora".

Haec quarta die facta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10