Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

De opere quartae diei, qua fata sunt luminaria.

Sequitur: "Dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem."

In praecedenti triduo disposita est universitatis mundi huius machina, et partibus suis distributa. Formata enim luce die prima, quae universa illustraret, duo sequentes dies attributi sunt supremae et infimae parti mundi, firmamento scilicet, et aeri et terrae et aquae. Nam secunda die firmamentum desuper expansum est; tertia vero, aquarum molibus intra receptacula sua collectis, terra est revelata atque aer serenatus. Quatuor igitur mundi elementa illis diebus suis locis distincta sunt et ordinata.

Tribus autem sequentibus diebus ornata sunt illa quatuor elementa. Quarta enim die ornatum est firmamentum sole et luna et stellis; quinta aer in volatilibus, et aquae in piscibus ornamenta acceperunt; sexta accepit terra iumenta et reptilia et bestias, post quae omnia factus est homo de terra et in terra, non tamen ad terram nec propter terram, sed ad caelum et propter caelum. Quia igitur caelum ceteris elementis speciei praestat, priusquam aliis factum est, "ideo ante alia ornatur in quarto die, quo fiunt sidera, quae ideo facta sunt, ut per ea illustretur inferior pars, ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitatique hominum provisum est, ut, circumeunte sole, potirentur diei noctisque vicissitudine, propter dormiendi vigilandique necessitatem; et etiam ideo, ne nox indecora remaneret, sed luna ac sideribus consolarentur homines, quibus in nocte operandi necessitas incumberet; et quia quaedam animalia sunt, quae lucem ferre non possunt"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9