Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quomodo aquae possint esse super caelum, et quales sint

"Si quem vero movet, quomodo aquae, natura fluidae et in ima labiles super caelum possint consistere, de Deo scriptum esse meminerit: "Qui ligat aquas in nubibus suis."Qui enim infra caelum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super caeli sphaeram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate aquas suspendere, ne labantur. Quales autem et ad quid conditae sint, ipse novit qui condidit".

Ecce ostensum est his verbis, quod caelum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera, id est, quod excedit aerem; et de qua materia, scilicet de aquis; et quales sint aquae, quae super illud caelum sunt, scilicet ut glacies solidatae.

Quidam vero caelum, quod excedit aeris spatia igneae naturae dicunt, asserentes super aerem purum ignem esse, qui dicitur esse caelum, de quo igne sidera et luminaria facta esse coniectant; quibus Augustinus consentire videtur.

Utrum vero nomine firmamenti caeli quod excedit aerem, an ipse aer hic intelligatur, idem Augustinus quaerit nec solvit. Magis tamen approbare videtur, caelum illud hic accipi, quod spatia aeris excedit. Aquas autem, quae super illud caelum sunt, dicit vaporaliter trahi et levissimis suspendi guttis, sicut aer iste nobilosus exhalatione terrae aquas vaporaliter trahit, et per subtiles minutias suspendit, et post corpulentius conglobatas pluvialiter refundit. Si ergo "potest aqua, sicut videmus, ad tantas minutias pervenire, ut feratur vaporaliter super aerem aquis naturaliter leviorem; cur non credamus, etiam super illud levius caelum minutioribus guttis et levioribus immanare vaporibus" ?

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4