Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De figura firmamenti

"Quaeri etiam solet, cuius figurae sit caelum. Sed spiritus sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos dicere noluit, nisi quod prosit saluti".

"Quaeritur etiam, si stet, an moveatur caelum. Si movetur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo in eo fixa sidera circumeunt? Sed firmamentum dici potest non propter stationem, sed propter firmitatem vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circuire sidera".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5